June 24th, Birth of St. John the Baptist
|
|
|
Introitus (Jes. 49, 1.2) |
|
|
|
| De ventre matris meae vocavit me Dominus nomine meo: et posuit os meum ut gladium acutum: sub tegumento manus suae protexit me, posuit me quasi sagittam electam. | | | | | | | Tussenzang (Ps. 91, 2): | | | Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tui, Altissime. | | | |
|
|
Graduale (Jer. 1, 5.9) |
|
|
|
| Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de ventre, santificavi te. Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi. | | | |
|
|
Alleluia (Lc. 1, 76) |
|
|
|
| Alleluia. Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis ante Dominum parare vias eius. Alleluia. | | | |
|
|
Offertorium (Ps. 91, 13) |
|
|
|
| Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur. | | | |
|
|
Communio (Lc. 1, 76) |
|
|
|
| Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius. | | | | | | | Tussenzang (Luc. 1 68): | | | Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae. | | | |
|
|
Hymne |
|
|
|
| Ut queant laxis resonare fibris Mira gestorum famuli tuorum, Solve polluti labii reatum, Sancte Joannes. | | | | | | | | | | Nuntius celso veniens Olympo, Te patri magnum fore nasciturum, Nomen, et vitae seriem gerendae Ordine promit. | | | | | | | | | | Ille promissi dubius superni, Perdidit promptae modulos loquelae; Sed reformasti genitus peremptae Organa vocis. | | | | | | | | | | Ventris obstruso recubans cubili Senseras Regem thalamo manentem Hinc parens nati meritis uterque Abdita pandit. | | | | | | | | | | Sit decus Patri, genitaeque Proli, Et tibi compar utruisque virtus, Spiritus semper, Deus unus, omni Temporis aevo. Amen. | | | |
|
|
|