Schola Catharina



Solemnity of the Most Holy Trinity

Introitus A en B (Vgl. Tob. 12, 6)
Benedicta sit sancta Trinitas, atque indivisa Unitas: confitebimur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Tussenzang (Ps. 8):
Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Introitus C (Rom. 5, 5; 10,11)
Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, alleluia: per inhabitantem Spiritum eius in nobis, alleluia.
Tussenzang (Ps. 102):
Benedic anima mea Domino: et omnia quae intra me sunt, nomini sancto eius.
Graduale (Dan. 3, 55-56)
Benedictus es, Domine, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim. Benedictus es Domine, in firmamento caeli, et laudabilis in saecula.
Alleluia (Dan. 3, 52)
Alleluia. Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis in saecula. Alleluia.
Offertorium (Vgl. Tob 12, 6)
Benedictus sit Deus Pater, unigenitusque Dei Filius, Sanctus quoque Spiritus: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Communio A en C (Tob. 12, 6)
Benedicimus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confitebimur ei: quia fecit nobiscum misericordiam suam.
Tussenzang (Tob. 13):
Magnus es, Domine, in aeternum, et in omnia saecula regnum tuum.
Communio B (Mt. 28, 18.19)
Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, alleluia: euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, alleluia.
Tussenzang (Ps. 77):
Attendite, popule meus, doctrinam meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei.