December 25th, Daytime mass
|
|
|
Introitus (Jes. 9,6) |
|
|
|
| Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cuius imperium super humerum eius; et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 97): | |
| Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. | | | |
|
|
Graduale (Ps. 97, 3.4.2) |
|
|
|
| Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: iubilate Deo omnis terra. Notum fecit Dominus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. | | | |
|
|
Alleluia |
|
|
|
| Alleluia. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite gentes, et adorate Dominum: quia hodie descendit lux magna super terram. Alleluia. | | | |
|
|
Offertorium (Ps. 88, 12.15a) |
|
|
|
| Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem eius tu fundasti: iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. | | | |
|
|
Communio (Ps. 97, 3) |
|
|
|
| Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 97): | |
| Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. | | | |
|
|