Schola Catharina



32th Sunday of Ordinary Time

Introitus (Ps. 87, 3)
Intret oratio mea in conspectu tuo: inclina aurem tuam ad precem meam, Domine.
Tussenzang (Ps. 87, 2):
Domine, Deus salutis meae: in die clamavi, et nocte coram te.
Graduale (Ps. 140, 2)
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
Alleluia A (Mt. 25, 4.6)
Alleluia. Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit: exite obviam Christo Domino. Alleluia.
Alleluia B en C (Ps. 147, 3)
Alleluia. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Alleluia.
Offertorium (Ps. 118, 133)
Gressus meos dirige, Domine, secundum eloquium tuum: ut non dominetur omnis iniustitia, Domine.
Communio A (Mt. 25, 4.6)
Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus: media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit: exite obviam Christo Domino.
Tussenzang (Ps. 44, 2ab):
Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi.
Communio B en C (Ps. 22, 1.2)
Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis educavit me.
Tussenzang (Ps. 22, 1-2a):
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in pascuis virentibus me collocavit.