Schola Catharina



31th Sunday of Ordinary Time

Introitus A en B (Ps. 37, 22-23)
Ne derelinquas me, Domine, Deus meus, ne discedas a me: intende in adiutorium meum, Domine, virtus salutis meae.
Tussenzang (Ps. 37, 2):
Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
Introitus C (Wijsh. 11, 24- 25.27)
Misereris omnium, Domine, et nihil odisti eorum quae fecisti, dissimulans peccata hominum propter paenitentiam, et parcens illis: quia tu es Dominus Deus noster.
Tussenzang (Ps. 56):
Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.
Graduale (Ps. 47, 10.11.9)
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui: secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
Alleluia A en B (Ps. 32, 6)
Alleluia. Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Alleluia.
Alleluia C (Wijsh. 12, 1)
Alleluia. O quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis. Alleluia.
Offertorium (Ps. 102, 2.5)
Benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius: et renovabitur, sicut aquilae, iuventus tua.
Communio (Ps. 15, 11)
Notas mihi fecisti vias vitae: adimplebis me laetitia cum vultu tuo, Domine.
Tussenzang (Ps. 15, 1):
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Tussenzang (Ps. 15, 2):
Dixi Domino: Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te.