Schola Catharina



26th Sunday of Ordinary Time

Introitus A (Fil. 2, 10.8.11)
In nomine Domini omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: quia Dominus factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Tussenzang (Ps. 101, 2):
Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
Introitus B en C (Vgl. Dan. 3, 29-42)
Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero iudicio fecisti, quia peccavimus tibi, et mandatis tuis non oboedivimus: sed da gloriam nomini tuo, et fac nobiscum secundum multitudinem misericordiae tuae.
Tussenzang (Ps. 118,1):
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Graduale A (Fil 2, 8.9)
Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Graduale B en C (Ps. 144, 15.16)
Oculi omnium in te sperant, Domine: et tu das illis escam in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione.
Alleluia (Ps. 107, 2)
Alleluia. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo, et psallam tibi gloria mea. Alleluia.
Offertorium (Ps. 136, 1)
Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion.
Communio (Ps. 118, 49.50)
Memento verbi tui servo tuo, Domine, in quo mihi spem dedisti: haec me consolata est in humilitate mea.
Tussenzang (Ps. 118,1):
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.