Schola Catharina



23th Sunday of Ordinary Time

Introitus (Ps. 118, 137.124)
Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum: fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam.
Tussenzang (Ps. 118,1):
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Graduale A en B (Ps., 32, 12.6)
Beata gens, cuius est Dominus Deus eorum: populus, quem elegit Dominus in hereditatem sibi. Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Graduale C (Ps. 89, 1.2)
Domine, refugium factus es nobis, a generatione et progenie. Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis: a saeculo et in saeculum tu es Deus.
Alleluia (Ps. 101,2)
Alleluia. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Alleluia.
Offertorium (Dan. 9, 17-19)
Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui: illumina faciem tuam super sanctuarium tuum: et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus.
Communio (Ps. 75, 12.13)
Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera: terribili, et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud omnes reges terrae.
Tussenzang (Ps. 75, 2):
Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius.