Seventeenth Sunday after Pentecost
|
|
|
Introitus (Ps. 118, 137.124) |
|
|
|
| Iustus es Domine, et rectum iudicium tuum: fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam. | | | | | | | Tussenzang (Ps. 118,1): | | | Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | | | |
|
|
Graduale (Ps., 32, 12.6) |
|
|
|
| Beata gens, cuius est Dominus Deus eorum: populus, quem elegit Dominus in hereditatem sibi. Verbo Domini caeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. | | | |
|
|
Alleluia (Ps. 101,2) |
|
|
|
| Alleluia. Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Alleluia. | | | |
|
|
Offertorium (Dan. 9, 17-19) |
|
|
|
| Oravi Deum meum ego Daniel, dicens: Exaudi, Domine, preces servi tui: illumina faciem tuam super sanctuarium tuum: et propitius intende populum istum, super quem invocatum est nomen tuum, Deus. | | | |
|
|
Communio (Ps. 75, 12.13) |
|
|
|
| Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera: terribili, et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud omnes reges terrae. | | | | | | | Tussenzang (Ps. 75, 2): | | | Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. | | | |
|
|
|