10th Sunday of Ordinary Time
|
|
|
Introitus A en C (Ps. 26, 1-2) |
|
|
|
| Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? qui tribulant me inimici mei, infirmati sunt, et ceciderunt. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 26, 3): | |
| Si consistant adversum me castra: non timebit cor meum. | | | |
|
|
Introitus B (Ps. 26, 1-2) |
|
|
|
| Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit? quia apud te propitiatio est, Deus Israel. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 129): | |
| De profundis clamavi ad te, Domine; Domine exaudi vocem meam. | | | |
|
|
Graduale A en B (Ps. 78, 9-10) |
|
|
|
| Propitius esto Domine peccatis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter honorem nominis tui Domine, libera nos. | | | |
|
|
Graduale C (Ps 29, 2, 3, 4) |
|
|
|
| Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me: Domine, abstraxisti ab inferis animam meam, salvasti me a descendentibus in lacum. | | | |
|
|
Alleluia (Ps. 9, 5.10) |
|
|
|
| Alleluia. Deus, qui sedes super thronum, et iudicas aequitatem: esto refugium pauperum in tribulatione. Alleluia. | | | |
|
|
Offertorium (Ps. 12, 4.5) |
|
|
|
| Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. | | | |
|
|
Communio A en C (Ps. 17, 3) |
|
|
|
| Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Deus meus, adiutor meus. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 17, 3c): | |
| Protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus. | | | |
|
|
Communio B (Mt. 12, 50) |
|
|
|
| Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, soror, et mater est, dicit Dominus. | | | |
| | | Tussenzang (Ps. 33. 2): | |
| Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. | | | |
|
|